History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

interea vero dum Argivi lisec tractant, Lacedaemoniorum legati Andromedes et Phaedimus et Antimenidas, quibus mandatum erat, ut Panactum et captivos a Boeotis receptos Atheniensibus redderent, Panactum quidem ab ipsis Boeotis eversum offenderunt, eo praetextu, quod olim inter Boeotos et Athenienses orta de illo castello controversia jurejurando interposito convenisset, ut neutri id habitarent , sed communiter colerent; viros autem Atheniensium, quos Boeoti bello captos habebant, Andromedes ejusque collegae receptos ad Athenienses deduxerunt ac reddiderunt, et Panaeti eversionem iis significabant, existimantes, se hoc quoque reddere; nullum enim Atheniensium hostem In eo amplius habitaturum.

Quum autem haec dicerentur. Athenienses graviter indignabantur, quod a Lacedaemoniis injuriam sibi fieri putarent, quum ob eversionem Panaeti, quod stans traditum oportuerat, tum quod audirent, eos cum Boeotis quoque societatem privatim fecisse, quum tamen antea dicerent, se communiter adacturos eos, qui foedus recipere nollent. Et reliqua etiam considerabant, quae» cunque ex pacto non servaverant, et se fraude circumventos existimabant; quare legatos cum asperiore responso dimiserant.