History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Interea vero boeotarchis et Corinthiis et Megarensibus et legatis ex Thracia missis primum placebat, ut jurejurando interposito fidem sibi mutuo darent, quo-tiescunque res hoc flagitaret, opem ei se laturos, qui ope indigeret, nec se bellum cuiquam illaturos neque compositionem facturos, nisi de communi sententia, et ita nunc jam Boeoti et Megarenses (idem enim faciebant) cum Argivis foedus facere.

Verum antequam jusjurandum juraretur, boeotarchae rem communicarunt cum quatuor Boeotorum consiliis, quae summam rerum Boeoticarum potestatem habent, et suadebant, ut jurejurando interposito foedus cum illis civitatibu$ iniretur, quaecunque mutui auxilii gratia secum foedus adhibito jurejurando facere vellent.

At Boeoti, qui in illis consiliis erant, rem non probarunt, veriti, ne Lacedaemoniis adversarentur, si cum Corinthiis, qui ab illis defecerant, interposito jurejurando foedus facerent; neque enim boeotarchae ipsis dixerant ea, quae Lacedaemone allata erant, et ex ephoris Cleobulum et Xenarem, et alios arhicos suadere, ut prius cum Argivis et Corinthiis societatem inirent, deinde cum Lacedaemoniis eandem facerent, rati, illos qui erant in consilio, quamvis haec non dixissent, tamen nihil aliud decreturos, quam quod ipsi a se prius deliberatum iis suasissent.

Sed quum res contra cecidisset, Corinthii quidem et legati ex Thracia missi infecto negotio abierunt; boeotarchae vero, qui, si haec persuadere potuissent, operam dare statuerant, ut etiam cum Argivis societatem inirent, nec de Argivis quicquam amplius ad consilia retulerunt, nec legatos, quos se missuros promiserant, Argos miserunt, sed incuria quaedam incedebat et rerum omnium procrastinatio.