History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque Boeoti et Corinthii cum his mandatis^ quae acceperant a Xenare et Cleobulo, et quotquot ex Lacedaemoniis erant iis amici, ut ad suas respublicas referrent, utrique abierunt.

Argivorum vero viri duo e summo magistratu eos abeuntes in ipsa via observabant, congressique cum eis in colloquium venerunt, si quo pacto Boeoti societatem secum inire possent, quemadmodum Corinthii et Elei et Mautinei; se enim existimare, si res ista sibi successisset, facile jam sibi fore et bellum gerere et pacem iacere et cum Lacedaemoniis, si vellent, et cum quibuscunque aliis opus esset, de publico consensu agentibus.

Haec Boeotorum legatis audita placebant; nam forte

219
accidit, ut ea peterent, quae etiam amici, qui Lacedaemone erant, ipsis mandarant. Quum autem illi duo Argivi suum sermonem ab iis probari animadvertissent, dixerunt, se legatos in Boeotiam missuros, et abierunt.

Boeoti vero domum reversi ad bceotarchas detulerunt et ea, quae Lacedaemone, et ea, quae ex Argivis in congressu audiverant; et boeotarchae ea probabant, et multo promptiores erant, quod ipsis utrinque contigisset, ut et illi ex Lacedaemoniis , quos sibi amicos habebant, eadem peterent, et Argivi ad similia properarent.

Nec multo post Argivorum legati venerunt, ut eos sollicitarent ad transigenda ea, quae promiserant, et boeotarchae probatis postulatis ipsos remiserunt, polliciti, se legationem Argos de societate missuros.