History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Insequenle autem hieme (jam enim alii ephori magistratum gerebant, nec ii, quibus magistratum gerentibus foedera percussa erant, atque horum etiam nonnulli foederibus erant adversarii) quum legationesex sociorum terra venissent, et Athenienses et Boeoti et Corinthii praesentes adessent, et ultro citroque multa verba facta essent, nec quicquam inter eos convenisset, quum domum redirent, Cleobulos et Xenarces, ii, qui ex ephoris foedera frangere potissimum volebant, cum Boeotis et Corinthiis privatim sermones habent, admonentes, ut quam maxime et haec probarent et operam darent, ut Boeoti, ubi prius ipsi societatem cum Argivis iniissent, postea cum Boeotis Argivos Lacedaemoniis socios adjungerent; sic enim Boeotos foedus cum Atheniensibus inire minime coactum iri; Lacedaemonios enim Atheniensium inimicitiis ac foederum cum ipsis initorum violationi amicitiam et societatem Argivorum anteposituros. Habebant enim exploratum, Lacedaemonios perpetuo cupere, civitatem Argivorum recte sibi amicam esse, quod bellum extra Peloponnesum ita levius sibi fore ducerent

Panactum vero rogabant Boeotos, ut Lacedaemoniis traderent, ut pro hoc, si possent, Pylo recepta ad bellum adversus Athenienses commodius descenderent.