History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque eadem aestate Lacedaemonii, quum ad eos jam ex Thracia rediissent milites, qui cum Brasida illuc profecti erant, quos post inita foedera Clearidas reduxerat, decreverant, servos quidem, qui cum Brasida proelio interfuissent, liberos esse, et habitare ubicumque vellent, nec multo post ipsos cum iis, quos recenter in civium jus adsciverant, in Lepreo collocarunt, quod ad Laconicum et Eleum agrum situm erat, quum jam Eleorum hostes essent;

eos vero qui in insula capti erant, et qui arma hosti tradiderant, veriti, ne aliquid rerum novarum molirentur, existimantes, se propter cladem acceptam, etiam si pleno jure essent, deteriore conditione futuros, quum nonnulli jam magistratus gererent, ignominia notarunt, et hoc quidem ignominiae genere, ut nullum magistratum gererent, utque nullam haberSht potestatem aut emendi aut vendendi. Postea tamen rursus in integrum restituti sunt.