History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quamobrem metu commoti plerique animum ad Argivos appulerant, ut et ipsi pro se quique societatem cum iliis facerent.

Lacedaemonii vero quum intellexissent hunc rumorem per Peloponnesum pervagatum esse, et Corinthios auctorep fuisse, ipsosque cum Argivis foedus facere parare, legatos Corinthum miserunt, ut id, quod futurum erat, anteverterent, et expostulabant quum de eo, quod totius rei auctores fuissent, tum de eo, quod a se deficere, et cum Argivis societatem facere statuissent, eosque jusjurandum violaturos dicebant, atque jam nunc injuste facere, quod foedera cum Atheniensibus percussa non acciperent, quum dictum sit, ut id ratum habeatur, quod major sociorum pars decreverit, nisi vel deorum vel heroum aliquod impedimentum intercesserit.

Corinthii vero praesentibus apud eos sociis, quotquot et ipsi fuedera non admiserant (hos enim ipsi prius advocaverant), Lacedaemoniis contradicebant, injurias quidem, quibus afficerentur, palam non declarantes, quod neque Sollium ab Atheniensibus recepissent, neque Anactorium, et si qua alia re se fraudari putabant, sed speciosam causam praetendentes, se non prodituros eos, qui erant in Thracia; se enim et privatim jurejurando interposito suam iidem ipsis dedisse, quo tempore primum una cum Potidaeatis ab Atheniensibus defecerant, et iterum postea.

Negabant igitur, se sociorum jusjurandum violaturos, quod foedera cum Atheniensibus inire nollent; quum enim jurejurando interposito, cujus dii testes fuissent, illis (idem dedissent, non bene jusjurandum servaturos, si illos proderent. Dictum autem esse, nisi vel deorum, vel heroum impedimentum intercederet; hoc autem sibi divinum impedimentum videri.

Atque de veteri quidern jurejurando haec tantum responderunt, de societate autem cum Argivis ineunda se cum amicis deliberaturos, et quicquid justum esset, facturos.

Et Lacedaemoniorum quidem legati domum redierunt. Corinthi vero forte praesentes erant et Argivorum legati, qui Corin. thios ad societatem secum ineundam, et ad omnem cunctationem abjiciendam adhortabantur; illi vero lis responde-derunt, ut ad proximum concilium apud se habendum venirent.