History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Argivorum aotem viri, qui haec abdi verant, quum sermonem illum ad magistratus populumque retulissent , decretam fecerunt Argivi, et duodecim viros delegerunt, cum quibus societatem faceret de Graecis,quisquis vellet, praeter Athenienses et Lacedaemonios; cum borum autem neutris injussu populi Argivi foedus fecere licere.

Argivi autem haec eo facilius admiserunt, quod et Lacedaemoniorum bellum sibi impendere viderent (nam foedera cum illis inita jam exibant) et simul quod se Peloponnesi principatum adepturos sperarent; hoc enim tempore et Lacedaemon pessime audiebat, et propter acceptas clades contemnebatur, et Argivi omnibus rebus optime se habebant, quod cum ceteris bellum Atticum ηφο susceperant , sed potius foedere cum utrisque conjuncti fructus percepissent.

Sic igitur Argivi Graecos, quicumque volebant, in societatem recipiebant;