History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Post foedera autem et societatem Lacedaemoniorum, quae post decenne bellum inita est, quum Plistolas Lacedsemone ephorus esset et Alcaeus Athenis archon, apud lilos quidem, qui haec foedera acceperant, pax erat, Corinthii vero et quaedam Peloponnesi civitates, quae acta erant, concutiebant, et confestim alius sociorum motus existebat adversus Lacedaemonios.

Atque simul etiam Lacedaemonii progressu temporis Atheniensibus in suspicionem venerunt , quod quaedam non praestarent ex conventis, quae in foederum conditionibus continebantur.