History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Lacedaemonii vero (ipsis enim sorte obtigit, ut priores redderent ea, quae habebant) et captivos omnes coo-festim, quos penes se habebant, dimittebant, et legatis in Thraciam missis Ischagora et Mena et Philocharida, jubebant Clearidam Amphipolin tradere Atheniensibus, et ceteros foedera, ut quibusque ex convento praeceptum erat, admittere.

Illi vero haec admittere nolebant, quod nequaquam commoda esse ducerent, neque Clearidas urbem tradidit, Chalcidensibus gratificans, dicens, se non posse illis invitis tradere.

Verum ipse celeriter cum legatis illinc assumptis Lacedaemonem profectus, et ut se purgaret, si ab Ischagora ejusque collegis accusaretur, quod non paruisset, et simul eo consilio, ut videret, si forte pacis conditiones adhuc immutari possent, postquam eas confirmatas repperit, ipse quidem quum Lacedaemonii eum remitterent et juberent, potissimum quidem urbem tradere, sin minus, omnes Peloponnesios, quotquot illic essent, educere, celeriter eo proficiscebatur.