History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Cleo vero post exactas inducias quum rem Atheniensibus persuasisset, in Thraciam navigavit, secum ducens mille et ducentos gravis armaturae milites Athenienses et trecentos equites, et ex sociis longe plures, naves autem triginta.

Qui quum primum ad Scionen appulisset, quae adhuc obsidebatur, et quum illinc gravis armaturae milites ex praesidiariis assumpsisset, iu Colophonioruro portum, a Toronaeorum urbe non multum distantem, navigavit.

Quum autem illic intellexisset ex transfugis, neque Brasidam Toronae esse, neque eos, qui intus erant, ad resistendum pares esse, cum exercitu quidem pedestri ad urbem contendit, naves vero decem circummisit, ut in Torones portum circumveherentur.

Ac primum quidem venit ad munitionem, quam Brasidas urbi circumdederat, quod suburbana includere vellet, et diruta veleris muri parte unam urbem effecerat.