History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Postea vero quam et ad Amphipolin Athenienses cladem acceperunt, et Cleo et Brasidas mortem oppetierunt, qui utrinque paci maxime adversabantur, hic quidem, quod rem in bello feliciter gereret et honores ideo consequeretur, ille vero, quod rebus pacatis sua flagitia manifestiora fore, suamque autoritatem in obtrectando imminutum iri putaret, tunc vero in utraque civitate duo, qui ad principatum maxime properabant, Plistoanax Pausaniae filius, Lacedaemoniorum rex, et Nicias Nicerati filius, qui eorum, qui tunc vivebant, in re militari longe illustrissimus erat, multo magis animis erant propensi, Nicias quidem, quod interea, dum cladium expers et erat et habebatur, felicitatem conservare, et quum in praesentia tam ipse laboribus liber esse quarn cives liberare, tum etiam posteritati nomen relinquere vellet, quod omni vita rempublicam in nullum discrimen unquam adduxisset, existimans, boc ita demum contingere posse, si nullum periculum adiretur, et si quis se ipsum fortunae ininime committeret; hanc vero periculorum immunitatem a pace praeberi; Plistoanax vero, quod propter suum ab exilio reditum ab inimicis per obtrectationem accusaretur, et Lacedaemoniorum animis, quotiescunque cladem aliquam accepissent, ab illis quasi religio semper objiceretur, quod propter ipsius reditum contra leges ipsi concessum haec acciderent.

Criminabantur enim ipsum cum fratre Aristo-cie vatem, quae Delphis erat, induxisse, ut Lacedaemoniorum sacris legatis haec diu responderet, ut Jove sati semidei prolem ex alieno solo in suum reducerent; alioqui argenteo vomere araturos;

tandem vero eam Lacedaemonios impulisse, ut eum, qui in Lycaeum confhgerat, propter suum ex AUica reditum, ad quem muneribus adductus videbatur, et qui dimidiatas aedes templi Jovis Lacedaemoniorum metu tunc incolebat, undevicesimo post anno ejusmodi choris atque sacrificiis reducerent, quibus, quum prunum Lacedaemonem condiderunt, reges creatos prosequebantur.