History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Insequentis hiemis initio Lacedaemonii copias in agrum Argivum educere statuerant, sed quum in finibus sacrificium pro transitu facientes litare^non potuissent, domum reverterunt. Argivi vero, quod illi in suum agrum invadere statuissent, de nonnullis, qui in urbe erant, suspicionem susceperunt, et eorum alios quidem comprehenderunt, alii vero ex ipsorum manibus elapsi profugerunt.

Sub idem quoque tempus Melii rursus Atheniensium munitionem ab alia parte aggressi, ubi non multi custodes aderant, eam partem ceperunt.

Quum autem mox post has res gestas alius exercitus Athenis venisset, cui praeerat Philocrates Demeae filius, et Melii gravi jam obsidione premerentur, quadam etiam proditione a quibusdam ipsorum civibns facta, Atheniensibus sese dediderunt, ea conditione, ut illi de sc arbitratu suo statuerent.

Athenienses vero, Meliorum quoscunque puberes ceperunt, interfecerunt, pueros autem et mulieres in servitutem abstraxerunt. Urbem vero Ipsi incoluerunt, quingentis postea colonis eo missis.