History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Post haec Athenienses quidem ex colloquio discesserunt; Melii vero quum soli remansissent, postquam ipsis eadem, atque contra dixerant, visa sunt, haec responderunt.

« Neque alia nobis quam initio videntur, Athenienses, neque brevi temporis spatio urbi, quae jam per septingentos annos habitatur, libertatem eripiemus, sed et fortuna, quae divinitus eam nuc usque conservavit, et auxiliis hominum Lacedaemoniorumque freti, nostram salutem tueri conabimur.

Vos tamen provocamus, ut amici quidem simus, hostes vero neutris, utque foederibus initis, quae utrisque commoda videbuntur, ex agro nostro discedatis. »

Melii igitur haec responsa dederunt; Athenienses vero e colloquio jam digredientes dixerunt« enimvero vos soli ut nobis videmini, his vestris consiliis res quidem futuras certiores esse judicatis, quam quae cernuntur, res vero occultas eo quod eas cupitis, ut praesentes jam spectatis , et quoniam Lacedaemoniis et fortunae et spei jam plurimum vos commisistis et credidistis, plurimum etiam labemini. »

Atque Atheniensium quidem legati ad castra redierunt; duces vero eorum, quum Melii nullo modo morem iis gerere vellent, ad bellum continuo se converterunt, et opus inter se per civitates partiti Melios vallo circumdederunt.