History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Ath. At quid tutum sit, illi, qui suppetias laturi eunt, non pro benevolentia eorum, a quibus evocati fuerint, judicant, sed pro potentia, qua quis ad res gerendas est instructior; id quod Lacedaemonii multo etiam magis quam ceteri spectare solent. Atque ideo apparatus domestici diffidentia et cura magnis sociorum copiis finitimos invadunt : ut non verisimile sit, eos in insulam certe, nobis maris imperium obtinentibus, trajecturos.