History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Mel. Imo vero existimamus ipsos nostri causa eo facilius pericula suscepturos, et ea m nobis subire quam in aliis tutius esse credituros, quo ad res quidem gerendas Peloponneso propius habitamus, ad animorum vero fidem propter cognationem certiores quam alii sumus.

Ath. At quid tutum sit, illi, qui suppetias laturi eunt, non pro benevolentia eorum, a quibus evocati fuerint, judicant, sed pro potentia, qua quis ad res gerendas est instructior; id quod Lacedaemonii multo etiam magis quam ceteri spectare solent. Atque ideo apparatus domestici diffidentia et cura magnis sociorum copiis finitimos invadunt : ut non verisimile sit, eos in insulam certe, nobis maris imperium obtinentibus, trajecturos.