History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Insequente autem aestate induciae in spatium annuum ad Pythia usque factae solutae erant, ac per illud induciarum tempus Athenienses e Delo Delios summo ver unt, quod existimarunt, eos quum ob quoddam vetus piaculi crimen polluti essent, deo esse consecratos, et simul hanc sibi deesse partem expiationis, qua a me superius est declaratum ut sublatis defunctorum monumentis se recte fecisse censuerint. Atque Delii quidem Atramyttium in Asia situm, quod Pharnaces iis dedit, incoluerunt, prout quisque se eo conferre voluerat. ^