History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Boeoti vero responderunt, siquidem Athenienses in Boeotia essent, ex suo agro discederent et res suas absporta-rent; sin in illorum, ipsos scire quid laciendum sit, rati illi agrum Oropium, in quo contigerat, ut iliorum milites, pugna in confiniis commissa, caesi jacerent, Atheniensium quidem esse, quod illorum imperio subjectus esset, neque tamen eos unquam, se invitis, suorum cadaveribus potiri posse; pro agro autem, qui illorum scilicet esset, nullas inducias faciendas censebant; honestam vero speciem habere, si responderent: ex suo agro si illi abirent, et recepturos ea, quae repeterent. Atheniensium autem caduceator his auditis re infecta discessit.