History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et Boeoti erecto tropaeo suorumque cadaveribus susceptis hostiumque spoliatis et praesidio relicto Tanagram redierunt et consilia de oppugnando Delio inibant.

Caduceator vero ab Atheniensibus missus, ut eorum cadavera repeteret, iter faciens obviam fit Boeotorum caduceatori , qui quum ipsum avertisset, dicens eum nihil acturum, priusquam ipse domum revertisset, coram Atheniensibus progressus exposuit mandata Boeotorum, eos non juste facere, qui jura Graecorum violarent;

omnium enim esse institutum , ut inter se agrum invadentes a templis, quae in eo sint, abstineant; Athenienses vero Delium communisse et incolere, et quaecunque in profano loco homines facere soleant, haec omnia in illo fano fieri, et aquam,quam sibi Thebani attrectare nefas duxissent nisi in sacrificiorum usu ad manus abluendas, extractam haurire;

quare quum dei tum sua ipsorum causa Boeotos, invocantes daemonas, communes agri sui praesides, et Apollinem, edicere, ut e templo excedant sua secum absportantes.