History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Athenienses vero, qui hostibus numero pares' erant, totum gravis armaturae exercitum in octonos tantum milites in altitudinem digesserunt, equitatus vero in

186
utroque cornu erat. Sed levis armaturae milita, consulto quidem ad hoc instructi, nec ulli tunc aderamt, nec urbi fuerunt; qui autem cum Hippocrate ad istam expeditionem exierant, numero quidem hostibus longe superiores, magna ex parte inermes erant, quippe quod totus exercitus promisce ex peregrinis qui aderant, et civibus, collectus esset, et simul atque primum domum ire coeperunt, non affuerunt nisi paud.

Quum autem in acie jam starent, ei concursuri essent, Hippocrates dux secundum ordines jam jamque accedens Atheniensium exerdtum adhortabatur, et dicebat haec fere :