History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Per hos autem dies Boeoti Tanagram conveniebant;, et postquam ex omnibus civitatibus aderant et cognoscebant Athenienses procedere, ut domum se reciperent, ceteris Boeotarchis, qui sunt undecim, non ad bellum gerendum adhortantibus, quod Athenienses in Boeotia non amplios essent (Athenienses enim, quum castra posuerunt, erant fere in Oropiae confiniis), Pagondas ^Eoladae filius, qui Thebarum nomine Bueotarchus erat cum Arianthide Lysima-chidae filio , quod imperium tunc penes ipsum esset, proelium committere cupiens et existimans satius esse belli fortunam periclitari, singulas cohortes adhortatus, ne frequentes aciem desererent, Boeotis persuadebat, ut adversus Athenienses irent et proelium committerent, talibus verbis.