History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sequentis autem hiemis initio statim, quum Hippocrati et Demostheni Atheniensium imperatoribus res Boeotorum proderentur, et oporteret Demosthenem quidem eum classe ad Siphas occurrere, illum vero ad Delium, facto dierum errore, ad quos utrumque cum suis copiis proficisci oportebat, Demosthenes quidem (|uum prius ad Siphas appulisset, et Acarnanas multosque ex illis locis socios in sua classe haberet, voto frustratus est, insidiis per Nicomachum, virum Phocensem ex Phanoteo, detectis, qui rem Lacedaemoniis indicavit, illi vero Boeotis;

quumque omnes Boeoti ad opem ferendam undique concurrissent (nondum enim Hippocrates ab altera parte eos calamitate afficiebat in eorum terram profectus), Siphae et Cliae-ronea ante occupantur. Quum autem illi, qui res novas moliebantur, erratum animadvertissent, in civitatibus nihil moverunt.