History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque tunc quoque septingentos ex iis gravi armaturae adseriptos cum Brasida libenter dimise· runt; ceteros vero Brasidas ex Peloponneso mercede conductos eduxit.

Ipsum autem Brasidam Lacedaemonii eundi maxime cupidum eo miserunt;

et vero Chalcidenses quoque eum propensis animis expetiverunt, qui viret Spartae consilio manuque ad omnia promptus habebatur, et ex quo illinc egressus est, Lacedirinoniis se utilissimum praestitit.

Quod enim

181
statim in praesenti se justum et moderatum erga civitates praebuit, pleraque loca ad defectionem «impulit, alia vero per proditionem cepit, ex quo Lacedaemoniis evenit, ut, si ad compositionem, quod et fecerunt, descendere vellent, reddere et vicissim recipere oppida possent, et ex Peloponneso bellum amoliri; atque multo post in bello, quod res in Sicilia gestas est insecutum, illa Brasidae virtus et prudentia , qua tunc est usus, quod alii quidem eam re ipsa experti erant, alii vero fama judicabant, Atheniensium socios amicitiae Lacedaemoniorum maxime cupidos effecit.

Nam quum primus illinc prodiisset, et omnibus in rebus vir bonus visus esset, firmam spem reliquit, ceteros quoque ejus esse similes.

Tunc igitur postquam in Thraciam pervenit, Athenienses re cognita Perdiccam hostem judicant, eum rati hujus adventus auctorem esse , et apud socios, qui in illa regione erant, firmiora praesidia collocarunt.