History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum enim Athenienses Peloponneso et maxime ipsorum Lacedaemoniorum agro imminerent, hi sperabant fore ut praecipue hoc modo eos averterent, si vicissim illos incommodo allicerent, copiis ad eorum socios missis, praesertim quum hi parati essent ad exercitum alendum et ipsos etiam ad defectionem faciendam accerserent.

Simul etiam Helotum partem ipsis commodum accidebat quod sub aliqua causa emittere poterant, ne propter praesentem rerum statum Pylo occupata aliquid novi molirentur,

quando quidem hoc quoque fecerunt sinistrum eorum animum et multitudinem reformidantes; semper enim apud Lacedaemonios pleraque de Helotibus instituta ad cavendas maxime eorum insidias pertinebant. Edixerunt, ut, quotquot ex iis se fortissime contra hostes pugnasse persuasum haberent, secernerentur, quod eos libertate donare statuissent, hoc modo mentem illorum explorantes, et existimantes, prout se primus quisque libertate dignum esse censuisset, sic etiam hos ipsos potissimum prae animi elatione impetum in se facturos.

Quare quum ad duo millia delegissent, hi quidem templa coronati circumiverunt, ut libertate donati ; illi vero non multo post ex hominum conspectu eos sustulerunt, nec quisquam sensit, quonam modo eorum quisque perisset.

Atque tunc quoque septingentos ex iis gravi armaturae adseriptos cum Brasida libenter dimise· runt; ceteros vero Brasidas ex Peloponneso mercede conductos eduxit.

Ipsum autem Brasidam Lacedaemonii eundi maxime cupidum eo miserunt;