History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Ii vero, qui deducebant, dixerunt, se nec ipsis invitis eum traducturos, et quum ad se repente advenisset, se pro hospitii necessitudine, quae sibi cum eo intercederet, eum deducere. Dicebat etiam Brasidas ipse, se Thessalorum agro ipsisque amicum transire, et Atheniensibus hostibus suis, non autem illis arma inferre, nec ullas scire inter Thessalos et Lacedaemonios inimicitias esse, propter quas alteri alterorum solo non uterentur; seque nunc invitis ipsis non progressurum (nec etiam ejus rei sibi facultatem fore), neque tamen

180
aequum putare, si prohiberetur.

Atque illi quidem his auditis abierunt, ipse autem hortatu ductorum, ante quam plures ad prohibendum convenirent, nusquam subsistens cursu pergebat. Et hoc quidem die, quo Melitia discesserat, Pharsalum pervenit, et ad flumen Apidanum castra posuit; illinc vero ad Phacium et inde in Peraebiam.

Hinc vero jam Thessalorum quidem ductores domum reverterunt, Peraebi vero, qui Thessalorum imperio parent, ad Dium usque eum deduxerunt, quod oppidum in Perdiccae ditione sub Olympo Macedoniae monte Thessaliam versus est situm.