History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Eadem autem aestate quum Antandrum Mytilenaei , quemadmodum constituerant, jam instructuri essent, Atheniensium duces, qui classi ad pecuniam legendam missae praeerant, Demodocus et Aristides, qui circum Hellespontum erant (nam tertius eorum Lamachus cum decem navibus in Pontum abierat) quum primum audiverunt locum illum muniri, ipsis etiam ree periculosa visa est, ne ut Anaea contra Samum esset, ubi Samiorum exsules positis sedibus Peloponnesios in rebus nauticis adjuvabant gubernatores ad eos mittendo, et Samios, qui in urbe erant, perturbabant, et urbe excedentes recipiebant, ita igitur exercitu ex sociis collecto, Antandrum petunt, illisque proelio superatis, qui inde contra se prodierant, locum iterum recipiunt.

Nec multo post Lamachus, qui in Pontum navigaverat, quum in agro Heracleensi classem ad Calceis fluvii ripam appulisset, eam amisit, aquis coeli tus delapsis et subita vi torrentis devoluti. Quare et ipse et ejus exercitus itinere pedestri per Bithynos Thraces, qui sunt trans mare in Asia, pervenit Chalcedonem Megarensium coloniam, in Ponti faucibus sitam.