History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sed Megarensium factiones veritae, alii quidem ne exsulibus contra se reductis, se ipsos expelleret, alii vero, ne populus hoc ipsum metuens in se faceret impetam, et civitas bello domestico pressa Atheniensibus e propinquo insidiantibus periret, eum non receperunt, sed utrisque placuit, ut quiescentes eventum rei circumspicerent;

sperabant enim utrique, pugnam commissum iri inter Athenienses et illos, qui ad opem ferendam venerant, atque ita sibi fore tutius partes sequi victorum, quibus quisque benevolus esset

Brasidas vero quum rem iis persuadere non posset, ad reliquum exercitum retro rediit.