History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Brasidas vero Tellidis filius, Lacedaemonius, per idem tempus forte circa Sicyonem et Corinthum agebat, exercitum comparans, quem in Thraciam duceret. Qaum-que muros captos intellexisset, metuens et Peloponnesiis, qui erant in Nisaea, et ne Megara caperentur, mittit ad Boeotos, jubens eos cum copiis sibi occurrere ad Tripodiacom (est autem vicus agri Megarensis hoc nomen habens, sub monte Gerania situs) et ipse eo venit cum duobus millibus et septingentis Corinthiorum militibus, Phliasiorum quadringentis, Sicyoniorum sexcentis, et cum iis, quos jam collectos secum habebat, existimans, se Nisaeam adhuc inventurum inexpugnalaro.

Sed quum rem audisset (noctu enim erat egressus ad Tripodiscum), cum delecta trecentorum manu, ante quam rumor de ipsius adventa ad hostium aures pervenisset, ad Megarensium urbem accessit, clam Atheniensibus, qui ad mare erant, cupiens, ut prae se ferebat, atque adeo re ipsa, si posset, Nisaeam attemptare, sed in primis Megarensium urbem ingressus confirmare. Quare a Megarensibus exigebat, ut se reciperent, dicens se de Nisaea recipienda spem habere.