History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atheniensium autem duces quum sensissent aliquid impedimenti accidisse, nec urbem a se per vim capi posse, Nisaeam protinus circumvallare coeperunt, existimantes, si prius quam aliqui opem ferrent, eam expugnassent, Megara etiam citius in deditionem ventura,

(celeriter autem Athenis allata sunt ferramenta, lapicidae, et ceterae res necessariae,) initio autem facto ab illo muro, quem ipsi tenebant, muroque transverso Megara versus exstructo, ab illo 111 utraque Nisaeae parte usque ad mare, copiae et fossae et murorum faciendorum opus inter se partitae et lapidibus atque lateribus ex suburbano sumptis utentes, et arbores et materiam aliam caedentes, Nisaeam vallo claudebant, si qua pars alicubi munitione egeret. ./Edes etiam, quae erant in suburbano, pinnis impositis, usum munitionis praebebant.

Et hunc quidem diem totum opus faciebant; postridie vero circa vesperam murus tantum non absolutus erat;

176
quare, qui in Nisaea erant, metu perculsi, quum ob commeatus inopiam (eo enim ex urbe superiore devecto in diem utentes vivebant) tum quod existimarent, Peloponnesios haud celeriter opem sibi laturos, tum etiam quod Megarenses hostes esse ducerent, cum Atheniensibus compositionem fecerunt, his conditionibus, ut singuli quidem traditis armis certa pecuniae summa persoluta dimitterentur; de Lacedaemonii8 vero et eorum duce, et si quis alius intus esset, Athenienses arbitratu suo statuerent.

His igitur conditionibus compositione facta exierunt. Athenienses autem, quum longos muros ab urbe Megarensium abrupissent, et Nisaeam per deditionem accepissent, reliqua parabant.