History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Quanquam hoc nobis est sciendum, non solum de privatis rebus, si sapimus, coactum esse concilium, sed universam Siciliam, quae, ut ego judico, Atheniensium insidiis appetitur, num conservare possimus; et pacificatores in his rebus longe meis verbis magis necessarii Athenienses existimandi sunt, qui, quum maximam omnium Graecorum potentiam obtineant, paucis navibus hic praesto sunt ad observanda nostra peccata, et legitimo societatis nomine id, quod natura ipsis hostile est, sub honesta specie ad euam utilitatem accommodant.

Quum enim bellum suscipiamus, et hos accersamus, homines, qui vel illis, qui eos nonaccersunt, bellum inferant, quumque nos ipsos domesticis sumptibus vexemus, et simul paulatim aditum illis ad hoc imperium occupandum patefaciamus, consentaneum est, ipsos sua sponte, ubi nos afflictos cognoverint, olim cum majore classe venturos, et haec omnia in suam potestatem redigere conaturos.

172

« Atqui, ei sapiuius, oportet unumquemque nostrum potius, ut suis rebus aliena adjungat, quam ut jam paratas laedat, socios accersere et pericula insuper subire, et existimare seditionem maxime perniciosam esse quura singulis civitatibus, tum etiam universae Sicilis, cujus nos in-cois universi insidiis appetimur, et tamen pro singularum civitatum dissensionibus divisi sumus.

Quibus rebus intellectis oportet et privatum cum privato et civitatem cum civitate in gratiam redire, et operam dare, ut omnes simat universam Siciliam servemus, nec in mentem venire cuipiam , eos quidem, qui de nobis sunt Dorienses, Atheniensium hostes esse; Chalcidenses vero, propter cognationem Ionicam, a periculis tutos esse.