History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atheniensibus igitur cum classe adventantibus EgineUe murum, quem forte ad mare aedificabant, reliquerunt , et in superiorem urbem stadiis circiter decem a mari distantem, quam incolebant, se receperunt.

Et una Lacedaemoniorum praesidiaria cohors, quae agri tutandi causa illic erat, quae eos etiam in illo muro aedificando adjuvabat, cum iis in urbem ingredi noluit, licet EgineUe id peterent, sed iis periculosum esse videbatur intra muros concludi; quare quum in editiora loca se recepissent, quod se ad pugnam cum hoste committendam impares esse judicarent, quiescebant.

Interea vero Athenienses quum appulissent et confcstim omnibus copiis ad Thyream ivissent, eam ceperunt. Atque et urbem incenderunt, et res, qua? in ea erant, diripuerunt, et Eginetas, quotquot in ipso congressu non occubuerant, secum Athenas abduxerunt, et Tantalum Pa-

171
troclis filium, qui apud illos ex Lacedaemoniis magistratus erat; quum enim vulneratus esset, vivus captus est.

Nonnullos etiam ex Cytheris abducebant, quos periculi vitandi causa alio transferre placebat. Atque hos quidem Athenienses in insulis collocare decreverunt, et ceteros Cytherios suum agrum colentes, tributum quaterna talenta pendere, jEginetas vero omnes, quotquot capti erant, interficere, propter priorem perpetuam simultatem, Tantalum vero praeter ceteros Lacedaemonios in insula captos in vincula conjicere.