History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Athenienses vero eadem aestate cum lx navibus et duobus militum millibus et aliquot equitibus, et cum Milesiis et aliis quibusdam ex sociis secum adductis bellum Cytheris intulerunt; praeerat iis autem Nicias Nicerali et Nicoslratus Diotrephis et Autocles Tolmaei filius.

Cythera autem insula est, quae agro Laconico adjacet e regione Maleae promontorii; incolae vero sunt Lacedaemonii e numero municipum, et Cytherodices magistratus Sparta quotannis eo transibat, et militum gravis armaturae praesidium in eam semper transmittebant, ejusque curam ingentem gerebant.

Erat enim iis portus, ad quem appellebant onerariae naves, quae ex iEgypto et Africa veniebant, et piratae simul Laconicam oram a mari, qua parte sola infestari poterat, minus infestabant. Tota enim insula consurgens ad Siculum et Creticum mare porrigitur.