History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sequente hieme Aristides, Archippi filius, unus e ducibus Atticae classis ad socios pecuniae cogendae causa missae, Artaphernem virum Persam, qui a Persarum rege missus Lacedaemonem proficiscebatur, ad Eionem, quae ad Strymonem est sila, comprehendit.

Quo Athenas deducto, Athenienses epistolas ex Assyriis litteris conversas legerunt, quarum, inter alia multa ad Lacedaemonios scripta summa haec erat, nescire se quid vellent; nam quum multi legati venissent, nullum eadem dicere; si quid igitur aperte dicere vellent, cum hoc Persa viros ad se mitterent.

Artaphernem vero postea Athenienses triremi vectum Ephesum miserunt una cum legatis; qui quum illic intellexissent Artaxerxem Xerxis filium nuper obiisse (nam per id tempus decesserat), domum redierunt.