History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Illi vero tunc forte diem festum agebant, et quum hoc audirent, parvi faciebant, quod simul atque exercitum eduxissent, aut hostes suum adventum non exspectaturos, aut oppidum a se per vim facile receptum iri putarent; nonnihil eos etiam exercitus, qui in agro Attico adhuc erat \ retardavit.

Athenienses vero communito intra sex dies loco, qua continentem spectat et ubi maxime oportebat, Demosthenem quidem cum quinque navibus ibi reliquerunt, ut ei praesidio esset; cum ceteris autem, quorum major erat numerus, cursum in Corcyram et Siciliam urgebant.