History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quod quum illis persuasissent, et navigium per insidias parassem, illi discedentes intercepti sunt, atque fides data tunc irrita et universi populo Corcyraeo traditi erant.

Ad hanc autem rem peragendam in primis adjuverunt , ut minime dubius praetextus videretur et fraudem commenti confidentius conata perficerent, ipsi Atheniensium duces, quos manifestum erat nolle viros istos captivos ab aliis Athenas delatos, quoniam ipsi in Siciliam navigabant, decus et gloriam illis comparare, qui eos illuc deportarent.

Hos autem acceptos Corcyraei in magno aedificio concluserunt , et postea eos eductos vicenos traducebant medios per binos ordines militum armatorum, qui hinc inde instructi erant, et qui eos inter se colligatos caesim punctimque vulnerabant, sicubi quis suum inimicum aliquem aspexisset; et lorarii prosequentes eos urgebant, qui tardius progrederentur.