History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Hoc autem omnium, quae in hoc bello contigerunt, maxime praeter opinionem Graecis accidit; Lacedaemonios enim decere existimabant, nec fame nec ulla necessitate compulsos arma tradere, sed haec retinentes et quoad pos-

165
sent dimicantes mortem oppetere.

Et quum adduci non possent, ut crederent, illos, qui se tradidissent, iis esse similes, qui cecidissent, et postea aliquando quidam de Atheniensium sociis quemdam captivorum ex insula ob insultationem interrogasset, nunquid illi, qui ex ipsis mortem oppetissenl, honesti fortesque viri fuissent, hic ipsi respondit, magni profecto faciendum esse atracton, sagittam dicens, si viros iortes dignosceret, declarans eos, quibus forte contingeret, per lapides ac sagittas occubuisse.