History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Tempus autem universum, quo illi rn insula sunt obsessi, a pugna navali usque ad proelium in insula commissum, fuerunt duo et septuaginta dies.

Ex his dierum spatio circiter viginti, quibus legali foederum causa abierant, frumentum accipiebant, reliquis vero, ab illis, qui clam navigabant, nutriebantur. Et erat adhuc frumentum in insula aliaque esculenta deprehensa sunt;nam Epitadas dux unicuique parcius haec quam pro copia praebebat.

Athenienses igitur et Peloponnesii cum suis utrique copiis e Pylo domum redierunt, et Cleonis promissio quamvis insana effectum est consecuta; nam intra viginti dies, quemadmodum receperat, hostes adduxit.