History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Illi vero audito Iioc edicto plerique clypeoe deposuerunt et manus quassarunt, significantes, ae accipere conditiones sibi per praeconis vocem oblatas. Post haec vero pugna inhibita in colloquium venerunt Cleo et Demosthenes, et ex illis Stypbo Pbaracis filius, quod ex superioribus ducibus primus Epitadas jam defunctus erat, et alter Hippagretas, qui in ejus locum erat suffectus adhuc superstes inter defunctos tanquam mortuus jacebat, ipse tertius designatus, qui ex lege imperium obtineret, si quid ilis accidisset.

Stypho autem et qui cum eo erant, dixerunt, se velle per praecones agere cum Lacedaemoniis, qui in continente erant, quid sibi faciendum esset.

Quum autem illorum quidem nullum proficisci permisissent, sed ipsi Athenienses ex continente caduceatores evocarent, et bis ter ve percunctationes factae essent, postremus, qui a Lacedaemoniis ex continente missus ad eos navigavit, haec renuociavit: Lacedaemonii jubent vos ipsos vobis consulere citra dedecus. Illi vero consilio inter se inito arma et se ipsos dediderunt.

Illum autem diem et noctem in sequentem Athenienses eos in custodia tenuerunt; postridie vero Athenienses tropaeo in insula statuto cetera ut ad navigationem parabant, et captivos trierarchis asservandos distribuebant; Lacedaemonii vero misso caduceatore suorum cadavera receperunt.

Qui autem in insula obierunt aut vivi capti sunt, tot fuerunt: universi quidem, qui in insulam transierant, erant quadringenti et viginti gravis armaturae milites ; ex hoc numero Athenas vivi delati sunt trecenti minus octo; ceteri perierant. Inter vivos autem adhuc erant Spartani ad centum et viginti. Ex Atheniensibus vero non multi perierant; pugna enim non stataria erat.