History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Haec autem potissimum ob cladem iEtolicam, quam ex parte propter silvam acceperat, in mentem ei veniebant.

Quum autem milites propter insulae angustias ad extremas ejus oras prandii causa adhibita custodia accedere coacti essent, et quidam silvam paulatim incendisset invitus, posteaque ventus excitatus esset, magna ejus pars hostibus insciis est cremata.

Sic igitur facilius conspicatus Lacedaemonios, et plures esse animadvertens, quum suspicaretur se prius commeatum ad pauciores illuc transmisisse , tone ut ad rem dignam, cui Athenienses majorem diligentiam adhiberent, et in insulam faciliore aditu patefactam , expeditionem parabat, sociales copias ex locis vicinis accersens, et cetera praeparans.

Cleo igitur nuntio ad illum praemisso, per quem illi significaret se venturum, cum copiis, quas petierat, Pylum pervenit. Et quum in unum locum convenissent, ante omnia caduceatorem ad hostium castra in continente posita miserunt, ut illos provocarent, si vellent citra periculum imperare suis militibus in insula interceptis, ut et arma et se ipsos sibi traderent, ea conditione, ut custodia tolerabili servarentur, donec aliquid de rerum summa transactum esset.