History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum autem inter navigandum e regione agri Laconici essent, et acciperent Peloponnesiorum naves ad Corcyram jam appulisse, Eurymedon quidem et Sophocles ad Corcyram tendere properabant, Demosthenes vero eos hortabatur, ut primum Pylum appellerent, deinde peractis rebus, quae peragendae essent, navigationis cursum conficerent; illis vero contradicentibus fQrte fortuna tempestas exorta classem Pylum detulit.

Atque statim Demosthenes postulabat, ut locus ille muniretur, (hac enim de causa se cum illis navigasse), et demonstrabat magnam esse lignorum lapidumquc copiam, et locum natura munitum esse, et quum ipsum, [tum etiam magnum illius agn tractum circumcirca desertum esse; distat enim Pylus a

150

Sparto stadia circiter quadringenta, et sita est in eo agro, qui olim erat Messenius; Lacedaemonii autem Coryphasion vocant.

Uli vero dicebant, multa esse Peloponnesi promontoria deserta, si in iis occupandis civitatem exhaurire velit. Huic autem locus iste longe commodior quam ullus alius esse videbatur, tum quod ei portus adjaceret, tum etiam Messenios, quibus haec terra antiquitus domestica esset, et qui eadem, qua Lacedaemonii, lingua uterentur, illinc prodeuntes plurima damna iis inferre posse, et simul eos certos illius loci custodes futuros.