History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Adventu autem eorum induciae ad Pylum factae coofestim solutae sunt, et Lacedaemonii naves repetebant, quemadmodum convenerat; Athenienses vero criminandi materiam habentes incursionem praeter induciarum pacta in munitionem (actam aliaque, quae non magni momenti esse videbantur, naves non reddebant, hac ratione nixi, quod in conventis dictum erat, si vel minima eorum pars violata esset, inducias ruptas fore. Lacedaemonii vero contradicebant, et crimini dabant, quod praeter jne naves retinerent; deinde digressi, bellum denuo gerere coeperunt.

Atque bellum totis viribus ab utrisque ad Pylum administrabatur, dum Athenienses quidem binis navibus adversis insulam interdiu semper circumeunt, (noctu vero etiam omnes naves circumcirca erant in statione, exceptis iis partibus, quae pelagus spectabant, quoties ventus spiraret; et viginti aUae naves ad eos Athenis ad custodiam venerunt, ita ut universae numero essent septuaginta), Peloponnesii vero in continente castra habent et munitionem subinde oppugnant observantes occasionem, si qua forte sese ipsis offerret, ut suos cives liberarent.