History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Haec igitur Lacedaemonii dixerunt, existimantes, Athenienses superiore tempore foederum quidem cupidos fuisse, sed se resistentibus impeditos esse, oblatam vero pacem libenter accepturos, virosque reddituros.

Illi vero, quod viros in insula tenerent interceptos, existimabant sibi jam in promptu esse foedera cum ipsis facere, quotiescumque vellent, sed majora affectabant

Maxime autem eos instigabat Cleo Cleaeneti filius, qui id temporis vir popularis et in dicendo multitudini acceptissimus erat; hic persuasit, ut responderent oportere primum quidem eos, qui in insula essent, et arma et se ipsos tradere et Athenas portari; si vero advenissent, Lacedaemonios reddere Nisaeam et Pegas et Troezena et Achaiam, quae non bello acceperant, sed ex superiore compositione Atheniensium concessu, qui propter clades acceptas foederibus tunc

157
multo magis indigerent, et suos cives recipere, et foedera facere, quam diuturna utrisque placuisset