History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Lacedaemonii autem vos ad foedera et ad belli

156
compositionem provocant, offerentes pacem et societatem aliamqoe magnam amicitiam et necessitudinem mutuo luturam, poscentes vero pro his viros, qui sunt in insula, et utrisque satius fore ducentes, belli fortunam non periclitari, sive illi per vim effugiant oblata aliqua salutis occasione, sive etiam potius expugnati capiantur.

Graves enim inimicitias ita demum omnino dissolvi putamus, non si quis bellum illatum propulsans et in eo longe superior hostem per vim ad jusjurandum adigens, compositionem iniquis conditionibus cum eo faciat, sed si, quum ei liceat boc ipsum facere, propter animi aequitatem, et benignitate illud vincens contra quam exspectabatur, moderatis conditionibus reconcilietur.

Sic enim adversarius debito obstrictus non boc, ut mutuo ulciscatur, quasi vim passus fuerit, sed hoc, ut mutuam gratiam referat, promptior est prae pudore ad observanda ea quae convenerunt.

Homines autem hoc agunt erga majores hostes potius, quam erga mediocres inimicos; et natura ita comparatum habent, ut iis, quxsua sponte cesserint, libenter et ipsi vicissim concedant, illa vero, quae superbe se efferant vel praeter rationem cum periculo resistant