History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Hoc autem cognoscatis nostros praesentes casus intuentes, qui qoum simus summae inter Graecos dignitatis, tamen ad vos advenimus, antea quidem nos ipsos existimantes plus potestatis habere concedendi ea, quae nunc huc profecti vos rogamus.

Neque tamen vel quod defuerit nobis potentia, vel quod ob ejus incrementum insolentes facti simus, haec nobis acciderunt, sed in pristina potentia consilio decepti, qua in re omnibus idem pariter contingere potest.

Quare non oportet vos nunc praesentibus civitatis vestrae viribus et aliarum rerum accessione fretos opinari fortunam etiam vobiscum perpetuo futuram.

Illi autem inter viros sapientes numerandi sunt, qui rebus secundis, dum earum ambiguitatem considerant, tuto usi sunt; atque adversas iidem sapientius ferre possint; et de bello ita statuant, non in quantum quis id tractare velit, uti se eo posse, sed ita, ut eventa ipsos duxerint. Et quum hujusmodi homines minimum labantur, propterea quod non rebus feliciter evenientibus confisi efferuntur, in bona potissimum fortuna bellum component.

Quod nunc, Athenienses, vos decet erga nos facere, et ita cavere, ne forte posthac , si vos a nobis non exorati adversi aliquid patiamini, qualia multa accidere possunt, existimemini istos etiam rerum progressus fortunae favore consecuti esse, quum liceat vobis non periculosam potentiae atque prudentiae opinionem in posterum relinquere.