History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Postridie vero Athenienses quidem classe circumvecti ad eam partem, quae Scionen spectabat, et suburbani ceperunt, totumque diem illum in agro vastando consumpserunt, nullo contra prodeunte (erat enim et nonnihil se* ditionis intra urbem), illi vero trecenti Scionaei proxima nocte domum abierunt.

Postridie autem Nicias quidem uno eodemque tempore cum dimidio copiarum parte ad confini* progressus Scionaeorum agrum vastabat, Nicostratus vero cum reliquis copiis a superioribus portis, qua Potidtfa® itur, urbem obsidebat.

Polydamidas autem (forte enim ad hanc urbis partem intra muros stationem habebant Men-

201
daei et auxiliarii) eos ut ad proelium instruit, et Mendaeis suadebat, ut eruptionem facerent.

Et quum quidam e populo ob seditionis studium ei contradixisset, nec eruptionem se facturum nec proelio opus ducere, quumque, simul atque contradixit, ab ipso manu pertractus ac perturliatus esset, populus ira protinus incensus armis sumptis tendit quum in Peloponnesios, tum in eos, qui cum ipsis contra se egerant.

Impetuque facto in fugam eos vertunt tum ob repentinum certamen, tum ob meluih Atheniensium, quibus portae aperiebantur; existimarunt enim ex aliquo compacto hanc impressionem ab illis in se factam esse.