History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Brasidas suos his verbis adhortatus, exercitum pedetenlim reducebat. Barbari autem hoc animadverso magna vociferatione ac tumultu ingruebant, existimantes eum fugere, et a se, si eum assecuti essent, interfectum iri.

Sed quum et excursores, quacunque impressionem facerent, iis occurrerent, et ipse cum delecta manu eos invadentes sustineret, ac praeter ipsorum opinionem adversus primum impetum restitissent, et quum deinceps ipsorum quidem irruentium impetum excipientes propulsarent, ipsis vero cessantibus pedem referrent, tunc vero plerique barbarorum avGraecis, qui cum Brasida in locis patentibuc erant, abstinuerunt, sed.quadam suarum copiarum parte relicta* quae eos abeuntes insectaretur, ceten cursu contenderunt in fugientes Macedones, quorum ut in quemque incidebant, eum trucidabant, et angustas fauces inter duos colles sitas, qua patet aditus in Arrhibaei fines , ocius praeoccuparunt , quia sciebant, nullam aliam esse viam, qua Brasidae se recipere posset. Atque quum accederet jam ad ipsam transitus difficultatem ut intercepturi circumsistunt.