History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Interea vero dum ipsi inter se contendunt, nnn* eiatum est Illyrios, prodito Perdicca, cum Arrbibaeo se conjunxisse. Quare quum utrisque propter eorum metum, quod essent homines bellicosi, recedere jam placeret, sed a contentione nihil certi constitutum esset, quando inde discedendum esset, quumque nox intervenisset, Macedones quidem et barbarorum multitudo, subito timore perculsi, id quod magnis exercitibus contingere consuevit, ut incertis de causis animis consternentur, et existimantes, longe plures hostes contra se venire, quam reapse veniebant, ac jam jamque adfore, se in repentinam fugam conjicientes domum tendebant, et Perdiccam, qui rem initio non senserat, obi rescivit, antequam Brasidam videret (alter enim ab altero castra valde procul habebat), ocius abire coegerunt.

Brasidas vero simul ac dies illuxit, quum animadvertisset Macedones jam discessisse, atque Illyrios et Arrhibaeum contra se venturos, ipse quoque gravis armaturae militibus in agmen quadratum coactis et levis armaturae militibus in medium agmen receptis recedere cogitabat.

Juniores autem disposuit ad excursiones faciendas, siqua hostes se invaderent, ipse vero cum delecta trecentorum manu in animo habebat postremus subsequens et hostium primis, qui impressionem in suos facturi erant, resistens se defendere.

Et antequam hostes appropinquarent, pro temporis angustiis milites suos adhortatus est liis fere verbis: