History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Interea vero Mende urbs deficit ab iis, sita in Pallene, Eretriensium colonia. Brasidas autem ipsos in fidem suam recepit, non existimans se injuste facere, quod Mendaei induciarum factarum tempore aperte ad 3e accessissent; habebat enim et ipse, quae vicissim crimini daret Atheniensibus de foederibus violatis.

Quamobrem etiam Mendaei magis rem ausi sunt, tum quia propensum Brasidae animum videbant, ejus conjecturam facientes ex ipsa Scione, quia eam non prodebat, tum etiam, quia, qui proditionem apud ipsos moliebantur, et pauci erant, et quum rem moliri coepissent, non amplius intermiserant, sed sibi ipsis, si patefacti essent, metuebant et vi coegerant multitudinem contra ejus sententiam.

Athenienses autem quum protinus haec accepissent/-multo magis irritati se adversus utramque civitatem instruebant.

Et Brasidas quum infestum ipsorum classis adventum exspectaret, Scionaeorum et Men-daeorum liberos et conjuges in Chalcidicam Olynthum subduxit, et ad ipsos misit quingentos gravis armaturae milites Peloponnesios et trecentos peltatos Chalcidenses, cum Po-lydamida universorum praefecto. Atque hi quidem, ut Atheniensibus propediem adfuturis, res suas communiter adornabant.