History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

sed interea cum tririme ii, qui circumeuntes in ducias ren undabant, ad eum veniunt, ex Atheniensibus Aristonymus, cx Lacedaemoniis Athenaeus.

Atque exercitus quidem Toronam revertit, legati vero conventa Bnt-sidae rcnunciahant, et universi Lacedaemoniorum socii, qui in Thracia erant, res actas comprobarunt.

Aristonymus autem ceteris quidem assentiebatur, sed Sciouaeos, (juos ex

197
dierum supputatione post initas inducias defecisse aniinad-vertebat, foederis participes fore negabat. Brasidas vero contra multis verbis affirmabat, prius defecisse, nec urbem dimittebat.

Quum autem'Aristonymus de his Athenas renunciasset, Athenienses ad bellum Scionae inferendum confeslim erant parati. Lacedaemonii vero legatis missis, dicebant ipsos firedera violaturos, urbemque sibi vendica-bant, fidem Brasidae habentes, et parati erant judicio de ipsa disceptare.

Illi vero judicii quidem periculum adire non volebant, sed primo quoque tempore bellum facere, rem ira dignam censentes, si jam vel insularum incolae boc sibi sumerent, ut a se defectionem faciendam putarent, terrestri Lacedaemoniorum potentia nihil ipsis profutura freti.

Et vero etiam de defectione res ita potius habebat, ut Athenienses contendebant; duobus enim diebus post factas inducias Scionaei defecerant. Confestiin autem in Cleonis sententiam decretum fecerunt, ut expugnarentur et occiderentur Scionaei; et cetera quiescentes ad hoc se praeparabant.