History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Scionaei autem bis verbis elati sunt omnesque pariter animis confirmati, vel illi quibus ante res, qua; gerebantur, minime placebant, et bellum alacriter ferre constituerunt , et Brasidam quum aliis rebus honorifice acceperunt, tum etiam publice quidem aurea corona redimierunt, ut Graeciae liberatorem, privatim vero ta?niis coronabant, et ad ipsum ut ad athletam victorem accedebant.

Ille vero confestim et in praesenti praesidio aliquo apud ipsos relicto retro abiit, nec multo post exercitum majorem eo trajecit, quod Menden et Potidaeam cum iis temptare volebat, existimans et Athenienses ad opem ipsis ferendam venturos, quippe quod insulam incolerent, eosque antevertere cupiens; atque etiam nonnullos in his civitatibus ad proditionem solicitabat. Atque ille quidem has civitates aggressurus erat;