History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« De templo atque oraculo Apollinis Pythii nobis placet, ut qui velit, sine fraude et sine metu ex patriis institutis eo utatur.

Lacedaemoniis quidem haec placent et sociis eorum, qui adsunt; Boeotis vero et I*liocensibus haec persuasuros se dicunt pro facultate, caduceatoribus ad eos missis.

De pecunia autem dei operam dare, ut sontes comperiamus, recte et juste patriis institutis utentes et nos et vos et ex aliis quicunque voluerint, omnes patriis institutis utentes.

De his igitur placuit Lacedaemoniis ea-

195
rumque sociis, si Athenienses pacem faciant, ut utrique in suo maneant, retinentes ea, quae nunc habemus, alteri quidem in Coryphasio inter Buphradem etTomeum manentes, alleri vero in Cytheris, non commeantes in terram socialem, neque nos ipsis, neque ipsi nobis, qui vero sunt in Nisaea et Minoa, non transeuntes viam, quae est a portis inde a Nisi sacello ad Neptuni dfelubrum, et a Neptuni delubro ad pontem, qui proxime Minoam spectat (neque Megarenses eorumque socii hanc viam transeant) et insulam, quam Athenienses ceperunt, retinentes, neutrique cum alteris ultro citroque commercium habentes, et quaecunque in Troezene nunc habent, et de quibuscunque inter ipsos (Troezenios ) et Athenienses convenit;

atque mari utentes, quatenus ad agrum proprium et socialem pertinet. Lacedaemonii eorumque socii ne navi longa navigent, sed alio navigio, quod remis agatur, et ad quingentorum talentorum pondus vehat.

Item ut caduceatori et legalis eorumque pedisequis, quotcunque ipsis placuerit, belh liniendi et con. troversiarum causa in Peloponnesum aut Athenas euntibus ac redeuntibus, terra mariqufr foedera sint.

Interea vero neutri transfugas neque liberum neque servum recipiant.

Item ut et a vobis apud nos et a nobis apud vos causa dicatur ex patriis institutis, ut controversiae jure, sine bello dirimantur.

Atque Lacedaemoniis quidem eorumque sociis haec placent; si quid vero aut honestius aut justius his vobis videtur, Lacedaeinonem profecti docete; nihil enim eorum, quae justa esse demonstraritis, neque Lacedaemonii neque eorum socii recusabunt.

Qui autem proficiscentur, proficiscantur cum plena potestate, quemadmodum vos quoque nos facere jubetis. Haec autem foedera ad aunum durabunt.

Ita placuit populo. Senatores Acamantidis tribus Prytanes erant, Phaenippus scriba erat, Niciades epistates. Laches rogationem tulit, quod felix faustumque sit Atheniensi populo, inducias lieri, prout Lacedaemonii eorumque socii consentiunt; et convenit in concione populi, inducias annuas esse,

initium autem lieri ab hoc die, qui est decimus quartus mensis Elaphebo-lionis.

Hoc interim tempore utrorumque legatos atque caduceatores invicem adeuntes tractare, qua ratione bellum sedari possit.

Concione autem ab imperatoribus et praetoribus advocata, primum populum Atheniensem de pace consultare, prout ad ipsum legatio de bello sedando venerit. Et primo quoque tempore legatos, qui adsunt, factis induciis apud populum spondere, se annum integrum induciarum conventis staturos. »